Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 16.2.31

DE EPISCOPIS, ECCLESIIS ET CLERICIS

inscriptio IMPP․ ARCAD (IUS) ET HONOR (IUS) AA․ THEODORO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.

CT.16.2.31 Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias catholicas irruens sacerdotibus et ministris vel ipsi cultui locoque aliquid importet iniuriæ, quod geritur litteris ordinum, magistratuum et curatorum et notoriis apparitorum, quos stationarios appellant, deferatur in notitiam potestatum, ita ut vocabula eorum, qui agnosci potuerint, declarentur․ Et si per multitudinem commissum dicetur, si non omnes, possunt tamen aliquanti cognosci, quorum confessione sociorum nomina publicentur․ Adque ita provinciæ moderator sacerdotum et catholicæ ecclesiæ ministrorum, loci quoque ipsius et divini cultus iniuriam capitali in convictos sive confessos reos sententia noverit vindicandam nec expectet, ut episcopus iniuriæ propriæ ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi solam gloriam dereliquit․ Sitque cunctis non solum liberum, sed et laudabile factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri․ Quod si multitudo violenta civilis apparitionis executione et adminiculo ordinum possessorumve non potuerit præsentari, quod se armis aut locorum difficultate tueatur, iudices Africani armatæ apparitionis præsidium, datis ad virum spectabilem com (item) Afric (æ) litteris, prælato legis istius tenore deposcant, ut rei talium criminum non evadant.

subscriptio DAT․ VII KAL․ MAI․ MED (IOLANO) HONORIO A․ IIII ET EUTYCHIANO CONSS. (398 Apr․ 25 [409 Ian․ 13]).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑