Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 16.2.15

DE EPISCOPIS, ECCLESIIS ET CLERICIS

inscriptio IMPP․ CONSTANTIUS A․ ET IULIANUS CÆS․ AD TAURUM P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.

CT.16.2.15 In Ariminensi synodo super ecclesiarum et clericorum privilegiis tractatu habito usque eo dispositio progressa est, ut iuga, quæ videntur ad ecclesiam pertinere, a publica functione cessarent inquietudine desistente: quod nostra videtur dudum sanctio reppulisse.

CT.16.2.15.1 Clerici vero vel hi, quos copiatas recens usus instituit nuncupari, ita a sordidis muneribus debent immunes adque a collatione præstari, si exiguis admodum mercimoniis tenuem sibi victum vestitumque conquirent; reliqui autem, quorum nomina negotiatorum matricula conprehendit eo tempore, quo conlatio celebrata est, negotiatorum munia et pensitationes agnoscant, quippe postmodum clericorum se coetibus adgregarunt.

CT.16.2.15.2 De his sane clericis, qui prædia possident, sublimis auctoritas tua non solum eos aliena iuga nequaquam statuet excusare, sed etiam pro his, quæ ipsi possident, eosdem ad pensitanda fiscalia perurgueri․ Universos namque clericos possessores dumtaxat provinciales pensitationes fiscalium recognoscere iubemus, maxime cum in comitatu tranquillitatis nostræ alii episcopi, qui de Italiæ partibus venerunt, et illi quoque, qui ex Hispania adque Africa commearunt, probaverint id maxime iuste convenire, ut præter ea iuga et professionem, quæ ad ecclesiam pertinet, ad universa munia sustinenda translationesque faciendas omnes clerici debeant adtineri.

subscriptio DAT․ EPISTULA PRID․ KAL․ IUL․ MED (IOLANO) CONSTANTIO A․ X ET IUL (IANO) III CÆS․ CONSS․ (360 [359?] Iun․ 30).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑