Codex Theodosianus 16.10.20
inscriptio IMPP․ HONORIUS ET THEOD (OSIUS) AA.
CT.16.10.20 Sacerdotales paganæ superstitionis competenti coercitioni subiacere præcipimus, nisi intra diem kalendarum Novembrium de Karthagine decedentes ad civitates redierint genitales, ita ut simili quoque censuræ per totam Africam sacerdotales obnoxii teneantur, nisi de metropolitanis urbibus discesserint et remearint ad proprias civitates.
CT.16.10.20.1 Omnia etiam loca, quæ sacris error veterum deputavit, secundum divi Gratiani constituta nostræ rei iubemus sociari ita ut ex eo tempore, quo inhibitus est publicus sumptus superstitioni deterrimæ exhiberi, fructus ab incubatoribus exigantur, quod autem ex eo iure ubicumque ad singulas quasque personas vel præcedentium principum largitas vel nostra maiestas voluit pervenire, id in eorum patrimoniis æterna firmitate perduret․ Quod non tam per Africam quam per omnes regiones in nostro orbe positas custodiri decernimus.
CT.16.10.20.2 Ea autem, quæ multiplicibus constitutis ad venerabilem ecclesiam voluimus pertinere, Christiana sibi merito religio vindicabit, ita ut omnis expensa illius temporis ad superstitionem pertinens, quæ iure damnata est, omniaque loca, quæ frediani, quæ dendrophori, quæ singula quæque nomina et professiones gentiliciæ tenuerunt epulis vel sumptibus deputata, possint hoc errore submoto compendia nostræ domus sublevare.
CT.16.10.20.3 Sane si quondam consecrata sacrificiis deceptionem hominum præstiterunt, ab usibus lavacrorum vel publicis affectibus separentur, ne inlecebram errantibus præstent.
CT.16.10.20.4 Chiliarchas insuper et centonarios vel qui sibi plebis distributionem usurpare dicuntur censuimus removendos, ita ut capitalem sententiam non evadat, si quis aut volens ad huiusmodi nomen accesserit aut passus fuerit vel invitum se huiusmodi præsumptioni atque invidiæ deputari.
subscriptio DAT․ III KAL․ SEPT․ RAVEN (NÆ) HONORIO X ET THEOD (OSIO) VI AA․ CONSS․ (415 Aug․ 30).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
