Codex Theodosianus 16.10.15
inscriptio IMPP․ ARCAD (IUS) ET HONORIUS AA․ MACROBIO VICARIO HISPANIARUM ET PROCLIANO VICARIO QUINQUE PROVINCIARUM.
CT.16.10.15 Sicut sacrificia prohibemus, ita volumus publicorum operum ornamenta servari․ ac ne sibi aliqua auctoritate blandiantur, qui ea conantur evertere, si quod rescriptum, si qua lex forte prætenditur․ Erutæ huiusmodi chartæ ex eorum manibus ad nostram scientiam referantur, si inlicitis evectiones aut suo aut alieno nomine potuerint demonstrare, quas oblatas ad nos mitti decernimus․ Qui vero talibus cursum præbuerint, binas auri libras inferre cogantur.
subscriptio DAT․ IIII KAL․ FEB․ RAVENNÆ THEODORO V․ C․ CONS․ (399 Ian․ 29).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
