Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 16.10.13.pr

DE PAGANIS, SACRIFICIIS ET TEMPLIS

inscriptio IMPP․ ARCAD (IUS) ET HONORIUS AA․ RUFINO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.

CT.16.10.13 Statuimus nullum ad fanum vel quodlibet templum habere quempiam licentiam accedendi vel abominanda sacrificia celebrandi quolibet loco vel tempore․ Igitur universi, qui a catholicæ religionis dogmate deviare contendunt, ea, quæ nuper decrevimus, properent custodire et quæ olim constituta sunt vel de hæreticis vel de paganis, non audeant præterire, scituri, quidquid divi genitoris nostri legibus est in ipsos vel supplicii vel dispendii constitutum, nunc acrius exsequendum․ Sciant autem moderatores provinciarum nostrarum et his apparitio obsecundans, primates etiam civitatum, defensores nec non et curiales, procuratores possessionum nostrarum, in quibus sine timore dispendii coetus inlicitos hæreticos inire comperimus, eo, quod fisco sociari non possunt, quippe ad eius dominium pertinentes, si quid adversus scita nostra temptatum non fuerit vindicatum adque in vestigio ipso punitum, omnibus se detrimentis et suppliciis subiugandos, quæ scitis sunt veteribus constituta.

CT.16.10.13.1 Speciatim vero hac lege in moderatores austeriora sancimus et decernimus: namque his non custoditis omni industria adque cautela non solum hanc multam, quæ in ipsos constituta est, exerceri, verum etiam quæ in eos præfinita est qui commissi videntur auctores, nec his tamen remissa, quibus ob contumaciam suam iuste est inrogata.

CT.16.10.13.2 Insuper capitali supplicio iudicamus officia coercenda, quæ statuta neglexerint.

subscriptio DAT․ VII ID․ AUG․ CONS (TANTINO) P (OLI) OLYBRIO ET PROBINO CONSS․ (395 aug․ 7).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑