Codex Theodosianus 16.10.11
inscriptio IMPPP․ GR (ATI) ANUS, VAL (ENTINI) ANUS ET THEOD (OSIUS) AAA․ EVAGRIO P (RÆ) F (ECTO) AUGUSTALI ET ROMANO COM (ITI) ÆG (YPTI) .
CT.16.10.11 Nulli sacrificandi tribuatur potestas, nemo templa circumeat, nemo delubra suspiciat․ Interclusos sibi nostræ legis obstaculo profanos aditus recognoscant adeo, ut, si qui vel de diis aliquid contra vetitum sacrisque molietur, nullis exuendum se indulgentiis recognoscat․ Iudex quoque si quis tempore administrationis suæ fretus privilegio potestatis polluta loca sacrilegus temerator intraverit, quindecim auri pondo, officium vero eius, nisi collatis viribus obviarit, parem summam ærario nostro inferre cogatur.
subscriptio DAT․ XVI KAL․ IUL․ AQUIL (EIÆ) TATIANO ET SYMMACHO CONSS․ (391 Iun․ 16).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
