Codex Theodosianus 16.1.3
inscriptio IMPPP․ GR (ATI) ANUS, VAL (ENTINI) ANUS ET THE (O) D (OSIUS) AAA․ AD AUXONIUM PROC (ONSULEM) ASIÆ.
CT.16.1.3 Episcopis tradi omnes ecclesias mox iubemus, qui unius maiestatis adque virtutis patrem et filium et spiritum sanctum confitentur eiusdem gloriæ, claritatis unius, nihil dissonum profana divisione facientes, sed trinitatis ordinem personarum adsertione et divinitatis unitate, quos constabit communioni Nectari episc (opi) Constantinopolitanæ ecclesiæ nec non Timothei intra Ægyptum Alexandrinæ urbis episcopi esse sociatos; quos etiam in Orientis partibus Pelagio episcopo Laodicensi et Diodoro episcopo Tarsensi: in Asia nec non proconsulari adque Asiana dioecesi Amphilochio episcopo Iconiensi et Optimo episcopo Antiocheno: in pontica dioecesi Helladio episc (opo) Cæsariensi et Otreio Meliteno et Gregorio episc (opo) Nysseno, Terennio episc (opo) Scythiæ, Marmario episc (opo) Marcianop (olitano) communicare constiterit․ Hos ad optinendas catholicas ecclesias ex communione et consortio probabilium sacerdotum oportebit admitti: omnes autem, qui ab eorum, quos commemoratio specialis expressit, fidei communione dissentiunt, ut manifestos hæreticos ab ecclesiis expelli neque his penitus posthac obtinendarum ecclesiarum pontificium facultatemque permitti, ut veræ ac Nicænæ fidei sacerdotia casta permaneant nec post evidentem præcepti nostri formam malignæ locus detur astutiæ.
subscriptio DAT․ III KAL․ AUG․ HERACL (EÆ) EUCHERIO ET SYAGRIO CONSS․ (381 Iul․ 30).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
