Codex Theodosianus 15.7.6
inscriptio IMPPP․ GR (ATI) ANUS, VAL (ENTINI) ANUS ET THEOD (OSIUS) AAA․ AD VALERIANUM P (RÆFECTUM) U (RBI) .
CT.15.7.6 Equos, quos ad sollemne certamen vel mansuetudinis nostræ largitio subministrat vel diversorum ex amplissimo ordine magistratuum, hactenus ad copiam providendos serenitas nostra decrevit, ut, quidquid illud est, quod palmarum numero gloriosum et celebratis utrimque victoriis nobile congregatur, spectaculis potius urbanæ plebis inserviat quam prædæ adque compendio deputetur․ Quisquis igitur ex eo, quod vel serenitas nostra vel ordinarii consules vel prætores in huiuscemodi tribuunt voluptates, quamlibet commodis conpendioque privato derivandam duxerit esse iacturam, unius auri libræ condemnatione multatus largitionibus nostris cogatur esse munificus.
subscriptio DAT․ VIII KAL․ MAI․ TREV (IRIS) EUCHERIO ET SYAGRIO CONSS․ (381 Apr․ [?] 24).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
