Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 15.7.12

DE SCÆNICIS

inscriptio IMPPP․ THEOD (OSIUS) , ARCAD (IUS) ET HONOR (IUS) AAA․ RUFINO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.

CT.15.7.12 Si qua in publicis porticibus vel in his civitatum locis, in quibus nostræ solent imagines consecrari, pictura pantomimum veste humili et rugosis sinibus agitatorem aut vilem offerat histrionem, ilico revellatur, neque umquam posthac liceat in loco honesto inhonestas adnotare personas; in aditu vero circi vel in theatri proscæniis ut collocentur, non vetamus.

CT.15.7.12.1 His illud adicimus, ut mimæ et quæ ludibrio corporis sui quæstum faciunt publice habitu earum virginum, quæ deo dicatæ sunt, non utantur, et ut nulla femina nec puer thymelici consortio inbuantur, si christianæ religionis esse cognoscitur.

subscriptio DAT․ III KAL․ IUL․ HERACL (EÆ) ARCAD (IO) A․ III ET HONOR (IO) A․ II CONSS․ (394 Iun․ 29).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑