Codex Theodosianus 15.7.1
inscriptio IMPPP․ VAL (ENTINI) ANUS, VALENS ET GR (ATI) ANUS AAA․ AD VIVENTIUM P (RÆFECTUM) U (RBI) .
CT.15.7.1 Scænici et scænicæ, qui in ultimo vitæ ac necessitate cogente interitus inminentis ad dei summi sacramenta properarunt, si fortassis evaserint, nulla posthac in theatralis spectaculi conventione revocentur․ Ante omnia tamen diligenti observari ac tueri sanctione iubemus, ut vere et in extremo periculo constituti id pro salute poscentes, si tamen antistites probant, beneficii consequantur․ Quod ut fideliter fiat, statim eorum ad iudices, si in præsenti sunt, vel curatores urbium singularum desiderium perferatur, quod ut inspectoribus missis sedula exploratione quæratur, an indulgeri his necessitas poscat extrema suffragia.
subscriptio DAT․ III ID․ FEB․ TREV (IRIS) GR (ATI) ANO A․ II ET PROBO V․ C․ CONSS․ (371 [367] Febr․ 11).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
