Codex Theodosianus 15.3.1
inscriptio IMP․ CONSTANTINUS A․ AD PROCULUM PROCONS (ULEM) AFRIC (Æ) .
CT.15.3.1 Emphyteuticarii possessores, qui mansuetudinis nostræ beneficio ad extraordinaria minime devocentur, sicut ceteri provinciales obsequium suum muniendis itineribus inpendant․ Nulla enim ratione debent ab hoc, quod in commune omnibus profuturum est, esse seiuncti.
subscriptio P (RO) P (OSITA) NON․ MAI․ KARTHAGINE CONSTANTINO A․ V ET LICINIO CÆS․ CONSS․ (319 Mai․ 7).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
