Codex Theodosianus 15.2.3
inscriptio IMPPP․ GR (ATI) ANUS, VAL (ENTINI) ANUS ET THEOD (OSIUS) AAA․ CLEARCHO P (RÆFECTO) U (RBI) .
CT.15.2.3 Summas quidem domus, si lavacris lautioribus præsententur, binas non amplius aquæ uncias aut, si hoc amplius exegerit ratio dignitatis, supra ternas neutiquam possidere, mediocres vero et inferioris meriti domus singulis et semis contentas esse decernimus, si tamen huiuscemodi balneas easdem habere claruerit․ Ceteros vero, qui mansionem spatio angustiore sustentant, ad mediæ unciæ usum tantum gaudere præcipimus neque obreptionem cuiquam patere, ita ut quod tibi paret officium sex librarum auri multa feriatur, nisi prodiderit usurpantes et is qui fefellit careat impetrato.
subscriptio DAT․ X KAL․ IUL․ CONSTAN (TINO) P (OLI) ANTONIO ET SYAGRIO CONSS. (382 [?] Iun․ 22).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
