Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 15.2.1

DE AQUÆDUCTU

inscriptio IMP․ CONSTANTINUS A․ AD MAXIMILIANUM CONSUL (AREM) AQUARUM.

CT.15.2.1 Possessores, per quorum fines formarum meatus transeunt, ab extraordinariis oneribus volumus esse inmunes, ut eorum opera aquarum ductus sordibus obpleti mundentur, nec ad aliud superindictæ rei onus isdem possessoribus adtinendis, ne circa res alias occupati repurgium formarum facere non occurrant․ Quod si neglexerint, amissione possessionum multabuntur: nam fiscus eius prædium obtinebit, cuius neglegentia perniciem formæ congesserit․ Præterea scire eos oportet, per quorum prædia ductus commeat, ut dextra lævaque de ipsis formis quindecim pedibus intermissis arbores habeant; observante tuo officio, ut, si quo tempore pullulaverint, excidantur, ne earum radices fabricam formæ conrumpant.

subscriptio DAT․ XV KAL․ IUN․ GALLICANO ET SYMMACH (O) CONSS․ (330 Mai․ 18).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑