Codex Theodosianus 15.14.ult
inscriptio IMPP․ HONOR (IUS) ET THEODOS (IUS) AA․ CONSTANTIO COM (ITI) ET PATRICIO.
CT.15.14.14 Sub clade barbaricæ depopulationis, si qua aut per fugam aut per congregationem infelicium populorum indigne invidioseque commissa sunt, ad invidiam placatarum legum a callidis litigatorum obiectionibus non vocentur․ Habeant omnium criminum impunitatem, qui evadendi forsitan non habuerant facultatem, nisi eos eadem crimina iuvissent; non enim crimen dicitur, quod mortis adegit impulsus․ Ex quo animadvertere cunctos litigatores congruum est, si quid deprædationis agnoverint, se recepturos, si tamen, in eorum, quos pulsaverint, facultatibus abundare aut residere id, potuerint conprobare.
subscriptio DAT․ KAL․ MART․ RAV (ENNÆ) , D.N․ THEOD (OSIO) A․ VII․ ET PALLADIO V․ C․ CONSS․ (416 Mart․ 1)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
