Codex Theodosianus 15.14.8
inscriptio IMPPP․ VAL (ENTINI) ANUS, THEOD (OSIUS) ET ARCAD (IUS) AAA․ CONSTANTIANO PRÆFECTO PRÆTORIO GALLIARUM.
CT.15.14.8 Omnes, qui tyranni usurpatione provecti cuiuslibet acceperunt nomen inlicitum dignitatis, codicillos adque epistulas et promere iubemus et reddere․ Iuris quoque dictionem adque sententias, quas promere nequiverunt qui iudicum nomen habere non potuerunt, ex omnibus publicorum monumentorum scriniis iubemus auferri, ut abolita auctoritate gestorum nullus his iudicatis conetur inniti, quæ et tempore et auctore delentur․ Exceptis his tantum negotiis adque in sui integra firmitate mansuris, quæ conventionibus pactisque finita sunt, si dolo metuve caruerunt: his quoque pariter exceptis, quæ donatio transtulit, emancipatio liberavit, contulit manumissio præmia meritæ servitutis, quia in his omnibus voluisse sat iuris est.
subscriptio DAT․ XVIIII KAL․ FEB․ MED (IOLANO) TIMASIO ET PROMOTO VV․ CC․ CONSS. (389 Ian․ 14).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
