Codex Theodosianus 15.14.7
inscriptio IMPPP․ VAL (ENTINI) ANUS, THEOD (OSIUS) ET ARCAD (IUS) AAA․ TRIFOLIO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.15.14.7 Omne iudicium, quod vafra mente conceptum iniuriam, non iura reddendo Maximus infandissimus tyrannorum credidit promulgandum, damnabimus․ Nullus igitur sibi lege eius, nullus iudicio blandiatur.
subscriptio DAT․ VI ID․ OCTOB․ MED (IOLANO) THEODOSIO A․ II ET CYNEGIO CONSS․ (388 Oct․ 10).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
