Codex Theodosianus 15.14.4
inscriptio IMP․ CONSTANTINUS A․ AD SENATUM.
CT.15.14.4 Super his, qui ex senatoribus ad navicularium munus a tyranno deiecti sunt ac restitui suis natalibus deprecantur, placuit vestræ sanctitati iudicium examenque mandare, ut vos eligatis, qui splendori vestro patrimonii viribus et honestate vivendi et natalium dignitate respondent․ Incongruum est enim tantæ dignitatis arbitrium alteri potius quam vestris suffragiis sententiisque conmittere․ Eorum autem, quos ut dignos elegeritis, nomina p (ræ) f (ectus) urbis nobis insinuet, ut vestrum iudicium comprobemus.
subscriptio DAT․ ID․ IUL․ CONSTANTINO A․ VII ET CONSTANTIO CÆS․ CONSS․ (326 iul․ 15).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
