Codex Theodosianus 15.14.13
inscriptio IMPP․ HONORIUS ET THEODOSIUS AA․ HADRIANO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.15.14.13 Heracliani vocabulum nec privatim nec publice ulla memoria teneat, ideoque submovenda esse censemus, quæcumque sub eo gesta esse dicuntur․ Libertates quoque, quoniam certum est scelere eius sollemnitatem consulatus esse pollutam, in melius revocamus, sciatque dominorum voluntas iterandum esse, quod illo auctore advertit stare non posse; semel tamen mutatæ condicionis beneficium inplendum esse præcipimus et ita repeti manumissionum consuetudines nunc iubemus, ut nullus sub hac occasione incipiat nolle quod voluit.
subscriptio DAT․ III NON․ AUG․ R (A) V (ENNÆ) POST CONS․ HONOR (II) VIIII ET THEOD (OSII) V․ AA. (413 Aug․ 3).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
