Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 15.1.53

DE OPERIBUS PUBLICIS

inscriptio IMP․ THEOD (OSIUS) A․ ET VALENTINIANUS CÆS․ CONSTANTIO P (RÆFECTO) U (RBI)

CT.15.1.53 Exsedras, quæ septentrionali videntur adhærere porticui, in quibus tantum amplitudinis et decoris esse monstratur, ut publicis commodis possint capacitatis ac pulchritudinis suæ admiratione sufficere, supra dictorum consessibus deputabit․ Eas vero, quæ tam orientali quam occidentali lateri copulantur, quas nulla a platea aditus adque egressus patens pervias facit, veterum usibus popinarum iubebit adscribi․ His tamen ipsis, quæ humiliores aliquanto adque angustiores putantur, vicinarum spatia cellularum ex utriusque lateris portione oportet adiungi, ne quid aut ministris eorundem locorum desit aut populis․ Sane si qui memoratas cellulas probabuntur vel imperatoria largitate vel quacumque alia donatione aut emptione legitima possidere, eos magnificentia tua competens pro isdem de publico pretium iubebit accipere.

subscriptio DAT․ III KAL․ MAR․ CONSTAN (TINO) P (OLI) D․ N․ THEODOSIO A․ XI ET VALENTINIANO CÆS․ I CONSS․ (425 Febr․ 27).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑