Codex Theodosianus 15.1.50
inscriptio IMPP․ HONOR (IUS) ET THEOD (OSIUS) AA․ ISIDORO P (RÆFECTO) U (RBI) .
CT.15.1.50 Opus coeptum extruatur et porticus thermas honorianas præcurrat acie columnarum, cuius decus tantum est, ut privata iuste neglegeretur paulisper utilitas․ Sed ne census sui quisquam intercepta lucra deploret, sed e contrario cum pulchritudine civitatis etiam fortunas suas auctas esse lætetur, pro loco quod quisque possederat superædificandi licentiam habeat․ Nam in locum privati ædificii, quod in usum publicum translatum est, occupationem basilicæ iubemus vetustæ succedere, ut contractus quidam et permutatio facta videatur, cum dominus, qui suum dederat civitati, pro eo habiturus sit ex publico remota omni formidine, quod inconcusso robore et ipse habere et quibus velit tradere habebit liberam facultatem.
subscriptio DAT․ IIII KAL․ NOVEMB․ CONSTAN (TINO) P (OLI) HONORIO VIIII ET THEOD (OSIO) V AA․ CONSS․ (412 Oct․ 29).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
