Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 14.9.3

DE STUDIIS LIBERALIBUS URBIS ROMÆ ET CONSTANTINOPOLITANÆ

inscriptio IMP․ THEOD (OSIUS) A․ ET VALENTINIANUS CÆS.

CT.14.9.3 Universos, qui usurpantes sibi nomina magistrorum in publicis magistrationibus cellulisque collectos undecumque discipulos circumferre consuerunt, ab ostentatione vulgari præcipimus amoveri, ita ut, si qui eorum post emissos divinæ sanctionis adfatus quæ prohibemus adque damnamus iterum forte temptaverit, non solum eius quam meretur infamiæ notam subeat, verum etiam pellendum se ex ipsa ubi versatur inlicite urbe cognoscat․ Illos vero, qui intra plurimorum domus eadem exercere privatim studia consuerunt, si ipsis tantummodo discipulis vacare maluerint, quos intra parietes domesticos docent, nulla huiusmodi interminatione prohibemus․ Sin autem ex eorum numero fuerint, qui videntur intra Capitolii auditorium constituti, ii omnibus modis privatarum ædium studia sibi interdicta esse cognoscant scituri, quod, si adversum cælestia statuta facientes fuerint deprehensi, nihil penitus ex illis privilegiis consequentur, quæ his, qui in Capitolio tantum docere præcepti sunt, merito deferuntur․

CT.14.9.3.1 Habeat igitur auditorium specialiter nostrum in his primum, quos Romanæ eloquentiæ doctrina commendat, oratores quidem tres numero, decem vero grammaticos; in his etiam, qui facundia Græcitatis pollere noscuntur, quinque numero sint sofistæ et grammatici æque decem․ Et quoniam non his artibus tantum adulescentiam gloriosam optamus institui, profundioris quoque scientiæ adque doctrinæ memoratis magistris sociamus auctores․ Unum igitur adiungi ceteris volumus, qui philosofiæ arcana rimetur, duo quoque, qui iuris ac legum formulas pandant, ita ut unicuique loca specialiter deputata adsignari faciat tua sublimitas, ne discipuli sibi invicem possint obstrepere vel magistri neve linguarum confusio permixta vel vocum aures quorundam aut mentes a studio litterarum avertat.

subscriptio DAT․ III KAL․ MART․ CONSTAN (TINO) P (OLI) THEODOSIO A․ XI ET VALENT (INIANO) CONSS․ (425 Febr․ 27).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑