Codex Theodosianus 14.7.2
inscriptio IMPP․ HONOR (IUS) ET THEOD (OSIUS) AA․ LIBERIO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O․ POST ALIA:
CT.14.7.2 Collegiatos et vitutiarios et Nemesiacos signiferos cantabrarios et singularum urbium corporatos simili forma præcipimus revocari․ Quibus etiam supplicandi inhibendam facultatem esse censuimus, ne originem, quod fieri non potest, commutare ulla iussio videatur ac si forte per sacram auctoritatem cognoscitur aliqui liberatus, cessante beneficio ad originem revertatur.
subscriptio DAT․ VI KAL․ DECEMB․ RAV (ENNÆ) HONOR (IO) VIIII ET THEOD (OSIO) V AA․ CONSS․ (412 [409?] Nov․ 26).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
