Codex Theodosianus 14.6.3
inscriptio IMPP․ VAL (ENTINI) ANUS ET VALENS AA․ AD VOLUSIANUM V (IRUM) C (LARISSIMUM) VIC (ARIUM) .
CT.14.6.3 Statum urbis æternæ reformare cupientes ac providere publicorum moenium dignitati iubemus, ut calcis coctoribus vectoribusque per singulas vehes singuli solidi præbeantur, ex quibus tres partes inferant possessores, quarta ex eius vini pretio sumatur, quod consuevit ex arca vinaria ministrari: illud addentes, ut non amplius quam terna milia minores vehes annuæ postulentur․ Huius autem vehationis ita sit ratio partita, ut mille quingenta onera formis, alia sartis tectis annua deputentur, ita ut nulli iudicum seu officiorum excoquendæ calcis licentia relinquatur, sub eo statuto, ut, qui in hac usurpatione fuerit, austeritatem vigoris publici ferre cogatur․ Hoc autem excepto a Tarracinensis præstationis canone suggera, quæ vetusto præberi fari ac Portus usibus more consuevit․ A curialibus vero Tuscis nungentarum vehum, quas inferre per singulos annos cogebantur, sarcinam sub ea condicione præcipimus amoveri, ut, si quando necessitas novi operis extiterit, id ipsum in notitiam nostram suggestionibus iudicum perferendum quid addendum vel quatenus inferendum sit, nostræ deliberationis moderamine sanciatur․ Ex supra dicto autem numero vehationis medietatem, quam sartis tectis iussimus deputari, separatim conveniet adscribi, ita ut præfecti urbi officium ad suam partem hanc curam pertinere cognoscat.
subscriptio DAT․ VIII ID․ AUG․ MED (IOLANO) VAL (ENTINI) ANO ET VAL (ENTE) AA․ CONSS․ (365 Aug․ [?] 6).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
