Codex Theodosianus 14.4.5
inscriptio IMPPP․ VAL (ENTINI) ANUS, THEOD (OSIUS) ET ARCAD (IUS) AAA․ AD ALBINUM P (RÆFECTUM) U (RBIS) ROM (Æ) .
CT.14.4.5 Suariorum vires ea concidisse occasione comperimus, quod fundi eorum adque alia prædia in extraneas quasque personas multimoda donatione transcripta sunt․ Quæ sublimis eminentia tua aut ad memoratorum iura revocabit aut, si eorum detentatores putaverint abnuendum, subeant cum his communem sarcinam, quorum incubuere corporibus․ Consanguineos quoque eorum vel originales ut memoratorum nomini functionique iubeas adiungi, plenum et æquitatis et iuris est.
subscriptio DAT․ XV KAL․ SEPT․ ROMÆ TIMASIO ET PROMOTO CONSS․ (389 Aug․ 18).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
