Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 14.4.4

DE SUARIIS, PECUARIIS ET SUSCEPTORIBUS VINI CETERISQUE CORPORATIS

inscriptio IMPP․ VAL (ENTINI) ANUS ET VALENS AA․ AD PRÆTEXTATUM P (RÆFECTUM) U (RBI) .

CT.14.4.4 Per singulas et semis decimas, quibus suariorum dispendia sarciuntur, damnum, quod inter susceptionem et erogationem necessario evenit, vini, hoc est septem et decem milium amphorarum perceptione relevetur.

CT.14.4.4.1 Cui rei illud provisionis accedat, ut Lucanus possessor et Brittius, quos longæ subvectionis damna quatiebant, possit, si velit, speciem moderata, hoc est septuagenarum librarum compensatione dissolvere, quod ibi debebit inferre, ubi vina fuerat traditurus.

CT.14.4.4.2 Quibus in rebus illud quoque a decessore tuo salubriter institutum est, quo suariis æstimandi licentia denegetur pondusque porcorum trutinæ examine, non oculorum libertate quæratur, ita videlicet, ut ne volenti quidem possessori tradere animal liceat, cuius modum non prius ponderatione certa deciderit suarius․ Animal vero a possessore tradendum ob digeriem prius unius noctis tantum ieiunitate vacuetur.

CT.14.4.4.3 Illud quoque salubris Constantinianæ legis forma compescat, videlicet ut cum possessore, cui commodioris pretii beneficia indulta a veteribus principibus prærogativa providit, proprium ordo decidat ac transigat isque ordo suariis, quibuscum habet vini emolumenta communia, aut legitimum pretium, id est Romani fori, cui carnem fuerat inlaturus, tradat, aut carnem debitam subministret.

CT.14.4.4.4 Porro decimæ semis, quam statuimus, non petantur ab his, a quibus fuerit pecunia ministranda․ hæc autem omnia æneæ tabulæ in foro suario collocandæ ad æternam memoriam oportebit insculpi.

subscriptio DAT․ VIII ID․ OCTOB․ REMIS LUPICINO ET IOVINO CONSS․ (367 Oct․ [?] 8).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑