Codex Theodosianus 14.4.2
inscriptio IMP․ CONSTANTINUS A․ LUCRIO VERINO.
CT.14.4.2 In arbitrio suo possessor habeat, ne suario pecuniam solvat, quod ideo permissum est, ne in æstimando porcorum pondere licentia suariis præbeatur․ Quod si iuste porcos suarius æstimaverit, huic pecuniam possessor, cui pensitationis utriusque copia est indulta, numerabit․ Ne autem suario in suscipienda pecunia detrimenti aliquid adferatur, singulis quibusque annis ea pretia porcinæ possessor adnumeret, quæ usus publicæ conversationis adtulerit․ Et quoniam non semper nec in omnibus locis una est forma pretiorum, pro diversitate locorum et temporum in specie pretia danda sunt, nisi ipsa porcina præstetur․ Iudices autem regionum monendi sunt, ut per singulos annos ad scientiam tuam referant, quæ in quibus locis sunt pretia porcinæ, ut instructione hac a tua gravitate perpensa tunc demum suarii per diversa proficiscantur et pretia suscipiant, quæ in his regionibus versari cognoveris․ Queri enim suarii non poterunt, quia nihil interest, carius an vilius comparent, cum, quantum pretium daturi sunt, a possessore accipiant; et possessores erunt moderati in specie distrahenda, cum se sciant, quanto maiora pretia pro carne poposcerint, tanto plus suariis soluturos.
subscriptio DAT․ III ID․ APRIL․ CONSTANTINO A․ VII ET CONSTANTIO C․ CONSS․ (326 [324] Apr․ 11).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
