Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 14.4.1

DE SUARIIS, PECUARIIS ET SUSCEPTORIBUS VINI CETERISQUE CORPORATIS

inscriptio IMP․ CONSTANTINUS A․ AD PACATIANUM P (RÆFECTUM) P (RÆTORI) O.

CT.14.4.1 Quoniam suariorum corpus ad paucos devenit, iubemus eos adstante populo Romano dicere, quibus excusatio sit delata, quibus provenerit onus, ut his in medium publicæ rationis eductis exemplum rei naviculariæ proponatur․ Itaque dinoscant facultates proprias suariorum esse obnoxias muneri ac de duobus alterum eligant; aut retineant bona quæ suariæ functioni destricta sunt ipsique suario teneantur obsequio aut idoneos quos volunt nominent, qui necessitati idem satisfaciant․ Nullum enim vacare ab huius rei munere patimur, sed sive honoribus evecti sive quolibet versutiæ genere fugerunt, revocari eos iubemus idque ipsum teste et audiente populo romano compleri ac nos super his consuli, ut animadvertamus in eos, qui hac tergiversatione usi sint; de reliquo functionis huius vacatione nulli penitus tribuenda, sed eo qui subripere potuerit post beneficium infirmatum, salutis etiam periculum subituro.

subscriptio DAT․ VIII ID․ MART․ ROM (Æ) OPTATO ET PAULINO CONSS․ (334 Mart․ 8).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑