Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 14.3.21

DE PISTORIBUS ET CATABOLENSIBUS

inscriptio IMPP․ ARCAD (IUS) ET HONOR (IUS) AA․ ET THEODOSIUS A․ VITALI P (RÆ) F (ECTO) ANN (ONÆ) .

CT.14.3.21 Nulli pistori nec posteris eius in privatas personas vel thymelicas vel eas, quæ aurigandi studio detinentur, liceat coniugii societate transire, etiamsi huic facto omnium pistorum accedat adsensus, etiamsi nostra elicita fuerint aliqua subreptione rescripta․ Quod si quisquam in hæc vetita adspirare temptaverit, sciat se verberibus adfectum deportatione puniendum facultatesque suas paneficio sociandas․ Quod si non statim officium gravitatis tuæ in ipsis inceptis occurrerit, sed in suggestione cessaverit, in singulis familiis librarum auri decem multa feriatur: ita ut eæ quoque personæ cum patrimonio ad debitum officium revocentur, quæ per huiusmodi nuptias in simili consortio fuerunt․ Omnes igitur, qui filias pistorum in consortium sortiti sunt, vel ex thymelicis vel aurigis vel universis privatis pistorio corpori ilico deputentur.

subscriptio DAT․ VIII ID․ MART․ RAV (ENNÆ) D․ N․ THEOD (OSIO) A․ I ET RUMORIDO V․ C․ CONSS․ (403 Mart․ 8).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑