Codex Theodosianus 14.3.10
inscriptio IMPP․ VAL (ENTINI) ANUS ET VALENS AA․ AD OLYBRIUM P (RÆFECTUM) U (RBI) .
CT.14.3.10 Libertini, qui a dominis cuiuscumque honoris aut meriti aliquid testamento vel donatione meruerunt, si aliqua pistrinis obnoxia consecuti sunt, pistorum corpori copulentur․ Si vero libera ab hoc nexu isdem sunt corporibus derelicta, catabolensium necessitatibus obsequantur․ Quin etiam si qui ex his aliis se corporibus crediderint inserendos, ab his incunctanter abstracti ei, cui hac lege sociati sunt, muneri deputentur․ Si autem a clarissimis viris aliquos acceperint fundos, sic prædicto corpori pareant, ut glebæ, ex qua lucrata ea sunt corpora, nullum præiudicium comparetur.
subscriptio DAT․ NON․ IUL., LECTA IN PANTHEO NON․ NOV․ VALENTINIANO ET VALENTE AA․ CONSS․ (368? 370? Iul․ 7).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
