Codex Theodosianus 14.3.1
inscriptio IMP․ CONSTANTINUS A․ AD PROFUTURUM P (RÆ) F (ECTUM) ANN (ONÆ) .
CT.14.3.1 Cunctis pistoribus intimari oportet, quod, si quis forte possessiones suas ideo putaverit in alios transferendas, ut postea se, rebus in abdito collocatis, minus idoneum adseveret, tamquam in locum eius alio subrogando, nihil ei hæc astutia nec detestabilia commenta profutura sunt, sed in obsequio pistrini sine ulla excusatione durabit nec ad eius iura revocabuntur, si quas emptiones transcripserit.
subscriptio P (RO) P (OSITA) ID․ AUG․ CONSTANTINO A․ V ET LICINIO CÆS․ CONSS․ (319 Aug․ 13).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
