Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 14.17.6

DE ANNONIS CIVICIS ET PANE GRADILI

inscriptio idem aaa․ ? IMPP․ VAL (ENTINI) ANUS ET VALENS AA․ AD MAXIMUM P (RÆ) F (ECTUM) ANN (ONÆ) .

CT.14.17.6 Si quis umquam actor procurator servusve senatoris usurpatum gradilem, gratificante aut vendente scriba vel etiam consentiente, perceperit, subiciatur eculei quæstioni․ Ac si eundem patuerit temeritate propria adque ignorante domino de perceptione panis inlicite transegisse, ipse sub vinculis pistrino quod fraudabat inserviat; si vero senatoris culpa id fuisse constiterit, domus eius fisci viribus adgregetur․ Ex aliis quoque, si quis rei familiaris facultatibus præditus designatum crimen admiserit, cum his quæ habet pistrini exercitio subiugetur․ Si quis etiam pauperrimus rerum erit, cogetur exhibere operariam servitutem․ In scribas vero, quos constiterit nefas vetitum perpetrasse, vindex legum gladius exeratur.

subscriptio DAT․ XIIII KAL․ APRIL․ TREV (IRIS) VALENTINIANO ET VALENTE CONSS․ (370 Mart․ 19).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑