Codex Theodosianus 14.17.3
inscriptio IMPP․ VAL (ENTINI) ANUS ET VALENS AA․ AD MAXIMUM P (RÆ) F (ECTUM) ANN (ONÆ) .
CT.14.17.3 Universi panem gradilem de gradibus adipiscantur neque cuiquam hæc aut deferatur gratia aut imponatur iniuria, ut de pistrino accipiat․ Omni igitur studio hoc curabit officium sinceritatis tuæ, ut, quæcumque illa sunt, quæ diurna pistores alimentis popularibus præbent, omnia ea gradibus distribuant, non ex officinarum conductoribus promant.
subscriptio P (RO) P (OSITA) [PRI]DIE NON․ APRIL․ VAL (ENTINI) ANO ET VAL (EN) TE AA․ CONSS․ (368 Apr․ 4).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
