Codex Theodosianus 14.15.2
inscriptio IMPPP․ VAL (ENTINI) ANUS, VALENS ET GR (ATI) ANUS AAA․ AD IULIANUM P (RÆ) F (ECTUM) ANN (ONÆ) .
CT.14.15.2 Nautici aput curatorum vel magistratuum acta fateantur incorruptas sese species suscepisse eorumque, aput quos deponitur ista testatio, præsens aspectus probet nihil in his esse vitii․ Quod eo tempore, quo ad sacræ urbis portum pervenit, præfecturam iugiter observare præceptum est.
subscriptio DAT․ XVIII KAL․ IUL․ REMIS GRATIANO A․ I ET DAGALAIFO CONSS․ (366 Iun․ 14).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
