Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 14.10.1

DE HABITU, QUO UTI OPORTET INTRA URBEM

inscriptio IMPPP․ GR (ATI) ANUS, VAL (ENTINI) ANUS ET THEOD (OSIUS) AAA․ AD PANCRATIUM P (RÆFECTUM) U (RBI) .

CT.14.10.1 Sine exceptione temporis matutini, dumtaxat intra moenia constitutus, nullus senatorum habitum sibi vindicet militarem, sed chlamydis terrore deposito quieta coloborum ac pænularum induat vestimenta․ Cum autem vel conventus ordinis candidati coeperit agitari vel negotium eius sub publica iudicis sessione cognosci, togatum eundem interesse mandamus.

CT.14.10.1.1 Officiales quoque, per quos statuta complentur ac necessaria peraguntur, uti quidem pænulis iubemus, verum interiorem vestem ad modum cingulis observare, ita tamen, ut discoloribus quoque palliis pectora contegentes condicionis suæ necessitatem ex huiuscemodi agnitione testentur.

CT.14.10.1.2 Servos sane omnium, quorum tamen dominos sollicitudine constat militiæ non teneri, aut byrris uti permittimus aut cucullis.

CT.14.10.1.3 Si quis de senatoribus statuta neglexerit, proprii auctoritate honoris exutus ingrediendi senatum iam non habeat potestatem; officiales vero, sed et servi, qui pudoris non possunt dispendium sustinere, exilii poenam subire iubeantur: officio censuali viginti librarum auri non inmerito dispendiis subiugando, si culpam usurpationis huiusce aut dissimulatione subpresserit aut accepta pretii mercede subtraxerit.

subscriptio DAT․ PRID․ ID․ IANU (AR.) CONSTANT (INO) P (OLI) ANTONIO ET SYAGRIO CONSS․ (382 Ian․ 12).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑