Codex Theodosianus 14.1.1
inscriptio IMP․ CONSTANTIUS A․ ET IULIANUS CÆS․ AD IULIANUM.
CT.14.1.1 In decuriarum ordine insigni, cui librariorum vel fiscalium sive censualium nomen est, nequaquam aliquis locum primi ordinis adipiscatur nisi is, quem constiterit studiorum liberalium usu adque exercitatione pollere et ita esse litteris expolitum, ut citra offensam vitii ex eodem verba procedant: quod cunctis volumus intimari․ Ne autem litteraturæ, quæ omnium virtutum maxima est, præmia denegentur, eum, qui studiis et eloquio dignus primo loco videbitur, honestiorem faciet nostra provisio sublimitate ...․ tuave eius nomina indicante, ut deliberemus, quæ in eum dignitas deferenda sit.
subscriptio DAT․ VI KAL․ MAR․ CONSTAN (TINO) P (OLI) ; ACC (EPTA) ID․ MAI․ ROM (Æ) CONSTANTIO A․ VIIII ET IULIANO CÆS․ II CONSS․ (357 [360] Febr․ 24).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
