Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 13.9.3

DE NAUFRAGIIS

inscriptio IMPPP․ GR (ATI) ANUS, VAL (ENTINI) ANUS ET THEOD (OSIUS) AAA․ NAVICULARIIS AFRIS SAL (UTEM) .

CT.13.9.3 Quotiens obruta vel submersa fluctibus navi examen adhibetur præfecti annonæ duorum vel trium quæstione destrictum, purgandi in alios nautas licentia offeratur․ Quid est enim, quod non abunde intra præfinitum numerum sollers quæsitor inveniat? Circa magistros navium, quibus est scientia plenior, inmoretur; qui si fatali sorte defuerint, in alios inquisitio transferetur.

CT.13.9.3.1 Sane si universos violentia tempestatis obruerit, ne veritas lateat, sequimur constantinianæ legis providam sanctionem, ut adfectionibus naviculariorum intra iudicia constitutis super eorum quæratur interitu, quos navicularius naufragio perisse contendit․ Cuius rei examen placuit unius lustri spatio terminari,

CT.13.9.3.2 ut omnis in posterum ...․ ut a duarum semis centesimarum, quæ ex hibernis oneribus postulantur a vobis, petitio conquiescat.

CT.13.9.3.3 Placuit sane, ut, Novembri mense navigatione subtracta, April (is) , qui æstati est proximus, susceptionibus adplicetur․ Cuius susceptionis necessitas ex kal․ Aprilib․ in diem kal․ Octob․ mansura servabitur; in diem vero iduuum earundem navigatio porrigetur.

CT.13.9.3.4 Et quia ordinem vestrum ampliari etiam hominum adiectione gaudemus, quoscumque vacuos publico invenerit officio, in complexum vestri ordinis adplicate, dummodo is, qui in municipalibus manet causis, nominatione ordinis non teneatur.

subscriptio DAT․ VIII ID․ FEB․ TREV (IRIS) GR (ATI) ANO V ET THEOD (OSIO) I AA․ CONSS․ (380 Febr․ 6).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑