Codex Theodosianus 13.6.10
inscriptio IMPP․ HONOR (IUS) ET THEOD (OSIUS) AA․ PROCULO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.13.6.10 Si quod prædium in quolibet Africani cespitis loco per quinquaginta annorum curricula ad navalem functionem nulla sollicitudo revocavit nec pulsatum aliquando intra designatam annorum seriem super hac parte constiterit ac prædictæ annositatis cursum sine ulla navalis hæresis conventione transcenderit, nullis patimur sollicitudinibus agitari.
CT.13.6.10.1 Illud quoque penitus abolendum esse censemus, ut, quem non personæ alicuius super navicularia functione probamenta confutarant, ulla chartarum post quinquaginta annorum seriem molestia rediviva conveniat.
subscriptio DAT․ XV KAL․ IUN․ RAV (ENNÆ) ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS․ (423 Mai․ 18).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
