Codex Theodosianus 13.5.5
inscriptio IMP․ CONSTANTINUS A․ AD ABLAVIUM P (RÆFECTUM) P (RÆTORI) O.
CT.13.5.5 Navicularios omnes per orbem terrarum per omne ævum ab omnibus oneribus et muneribus cuiuscumque fuerint loci vel dignitatis, securos vacuos inmunesque esse præcipimus, sive decuriones sint sive plebei seu potioris alterius dignitatis, ut a collationibus et omnibus oblationibus liberati integris patrimoniis navicularium munus exerceant.
CT.13.5.5.1 Naves quoque eorum, quantæcumque fuerint, ad aliud munus ipsis invitis teneri non convenit, ad quodcumque litus accesserint; litorum custodibus et vectigalium præpositis exactoribus decurionibus adque rationalibus et iudicibus scituris, quod qui hanc legem violaverit capite punietur.
subscriptio DAT․ XIIII KAL․ OCTOB․ CONSTANTINO A․ VII ET CONSTANTIO CÆS․ CONSS․ (326 Sept․ 18).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
