Codex Theodosianus 13.5.38
inscriptio IMPP․ HONOR (IUS) ET THEOD (OSIUS) AA․ ALBINO P (RÆFECTO) U (RBI) .
CT.13.5.38 Dissimulationi et corruptelæ urbani vel annonarii officii exquisitis remediis mansuetudo nostra prospexit, ut, si quando navicularius extra modum centesimarum diametrum incidisset, intra quinque dies, ex quo Portum venerabilis urbis esset ingressus, adhibitis tribus inlustribus viris urbana præfectura, præsente quoque annonario cognitore, quid evenisset detrimenti, inquireret et quicumque in hac fraude fuisset inventus, sub elogio, adiuncto idoneo executore, mox ad Africam adque ad v (iri) c (larissimi) p (ræ) f (ecti) ann (onæ) iudicium deduceretur, soluturus instantia memorati, quidquid debere fuerit deprehensus.
CT.13.5.38.1 Hac itaque lege decernimus, ut, si ultra diem præfinitum permiserit navicularium protelari, quinque libras auri se adque officium suum sciat ærario nostro debere inferre․ Apparitionem quoque præfecturæ urbanæ multa trium librarum auri feriendam esse censuimus․ P (ræ) f (ectus) annonæ duas libras auri sacris largitionibus inferre cogetur, nisi eius præcipue instantia intra diem constitutum fuerit adcelerata cognitio․ Huiusmodi igitur inquisitio etiam diebus feriatis et devotionum absque ulla observatione peragenda est.
subscriptio DAT․ XV KAL․ OCT․ RAV (ENNÆ) CONSTANTIO ET CONSTANTE CONSS․ (414 Sept․ 17).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
