Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 13.5.26

DE NAVICULARIIS

inscriptio IMPP․ ARCAD (IUS) ET HONOR (IUS) AA․ EUSEBIO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.

CT.13.5.26 Comperimus navicularios susceptas species in negotiationis emolumenta convertere eo, quod abutantur Constantinianæ legis indulto, quæ his ex die susceptarum specierum concluso biennio securitates reportare permisit․ Quod nos quoque non prohibemus, sed tantum sententiæ consultæ definitionis addimus, ut intra annum quo susceperint inferant species et eiusdem consulis securitates reportent, quæ etiam diem inlationis edoceant․ biennium autem propter adversa hiemis et casus fortuitos in reportandis securitatibus non negamus, dummodo intra tempus superius designatum fides peracti constet officii․ Quod ad omnium notitiam volumus pervenire, ut cognoscant transmissionem vel traditionem intra annum susceptionis esse complectendam.

subscriptio DAT․ X KAL․ IAN․ MED (IOLANO) ARCAD (IO) IIII ET HON (ORIO) III AA․ CONSS․ (396 Dec․ 23).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑