Codex Theodosianus 13.5.16
inscriptio IMPPP․ GR (ATI) ANUS, VAL (ENTINI) ANUS ET THEOD (OSIUS) AAA․ CORPORI NAVICULARIORUM.
CT.13.5.16 Delatam vobis a divo Constantino et Iuliano principibus æternis equestris ordinis dignitatem nos firmamus․ Quod cum ita sit, si quis contra interdicta innumerabilium sanctionum corporali vos iniuria pulsare audeat, digna expiatione est luiturus ausum inmanis admissi, apparitione quoque sua ultimo supplicio deputanda, cuius monitio hanc debet sollicitudinem sustinere, ut iudices prava forsitan indignatione succensos ab inlicitis tempestiva suggestione deducat.
CT.13.5.16.1 Huic illud additur, ne, qui certum ordinem ex nostra definitione retinetis, ulli vos alteri hominum generi hærere vereamini nec timeatis vos civitatium municipibus innecti․ Ex nullo itaque nexu, nulla causa, nulla persona decurionum vos obsequia contingent, cum præsertim priscis constitutionibus, quarum series orationis paginis antelata est, magis illud invaluisse perhibeatis, ut plerumque et ordinarios curiales naviculariorum sibi necessitas vindicaret.
CT.13.5.16.2 Quod vero ad negotiationis commodum advehendasque merces spectat ac respicit, in eo sollers cura competentium iudicum providebit, ut optentu nominis vestri non passim ac sine consideratione negotiatorum lateat inmunitas nec ipsi dudum delati beneficii privilegiis fructuque fraudemini.
subscriptio DAT․ VIII ID․ FEB․ TREV (IRIS) GR (ATI) ANO V ET THEOD (OSIO) I AA․ CONSS․ (380 Febr․ 6).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
