Codex Theodosianus 13.4.4
inscriptio IMPP․ VAL (ENTINI) ANUS, VALENS ET GR (ATI) ANUS AAA․ AD CHILONEM VIC (ARIUM) AFRIC (Æ) .
CT.13.4.4 Picturæ professores, si modo ingenui sunt, placuit neque sui capitis censione neque uxorum aut etiam liberorum nomine tributis esse munificos et ne servos quidem barbaros in censuali adscriptione profiteri, ad negotiatorum quoque collationem non devocari, si modo ea in mercibus habeant, quæ sunt propria artis ipsorum․ Pergulas et officinas in locis publicis sine pensione optineant, si tamen in his usum propriæ artis exerceant, neve quemquam hospitem inviti recipiant, lege præscripsimus neve pedaneorum iudicum sint obnoxii potestati arbitriumque habeant consistendi in civitate, quam elegerint, neve ad prosecutiones equorum vel ad præbendas operas devocentur; neve a iudicibus ad efficiendos sacros vultus aut publicorum operum expolitionem sine mercede cogantur․ Quæ omnia sic concessimus, ut, si quis circa eos statuta neglexerit, ea teneatur poena, qua sacrilegi cohercentur.
subscriptio DAT․ XII KAL․ IUL․ TREVI (RIS) GR (ATI) ANO A․ III ET EQUITIO CONSS․ (374 Iun․ 20).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
