Codex Theodosianus 13.11.5
inscriptio IMPPP․ THEOD (OSIUS) , ARCAD (IUS) ET HONOR (IUS) AAA․ RUFINO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.13.11.5 Qui gravatos se a peræquatoribus conqueruntur et iniusto oneri inpares esse proclamant, competitionis habeant facultatem, ut, quid remissum gratia, quid interceptum fuerit fraude, convincant et ex eo levamen accipiant, quod per deformia et criminosa commercia sibi inpositum esse deplorant, ut aliis demeretur․ Sed in eo tempus placuit definiri, ne plures frustra litibus premerentur, si nullis intercepta metis actio tolleretur․ Quare cum fuerint traditi codices et completa peræquatio, intra annum cui videbitur de iniusto onere conqueratur, iniquitatem peræquatoris accuset ac præstitam gratiam habita competitione convincat, ut, quod ei fuerat superfusum, ille cognoscat, quem debitæ functioni fraus clandestina subtraxerat․ Emenso autem eo tempore actio denegabitur sequestratis minoribus, qui fuerint indefensi; his etiam, qui aberunt causa rei publicæ․ Qui tamen ex eo tempore quæ sunt statuta custodient, ex quo ad agendum habere potuerint facultatem.
subscriptio DAT․ III KAL․ DEC․ CONST (ANTINO) P (OLI) D․ N․ THEOD (OSIO) A․ III ET ABUNDANTIO V․ C․ CONSS. (393 Nov․ 29).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
