Codex Theodosianus 13.11.16
inscriptio IMPP․ HONOR (IUS) ET THEODOS (IUS) AA․ SEBASTIO COM (ITI) PRIMI ORDINIS.
CT.13.11.16 Competitionis obreptione seclusa aput eum possessio firma permaneat, cui a peræquatore semel eam traditam fuisse constiterit․ Reliqua vero temporis ante acti a novo domino fiscum postulare non patimur, ne alterius culpa alter incipiat subiacere dispendio․ Si quis vero privatus aut obligatam sibi possessionem, quæ deserta huc usque permansit, aut ex aliquo titulo deberi sibi iure confirmat, allegationes suas sine mora vel per se vel per aliam personam legibus ordinatam aput spectabilitatem tuam publicare debebit, ita ut, si æquitatis ratione suadente ad petitorem fuerit translata possessio, is, qui eam a peræquatore susceperat, rei melioratæ receptis sublevetur expensis․ Verum ne sub specie litis dominationes semel constitutæ turbentur, duorum mensum spatium censemus debere servari, intra quod is, qui putat sibi rem probabili ratione competere, debitas exerat actiones․ Quod si tempus adscriptum silentio fuerit interveniente transactum, nullum penitus repetendi volumus esse principium․ Quod si quis eo tempore, quo peræquator prædium alicui addicit, de suo iure vel per se vel per homines suos non crediderit actitandum, duorum mensum curriculis evolutis in perpetuum conquiescat.
subscriptio ET CETERA․ DAT․ PRID․ ID․ MART․ RAV (ENNÆ) HONOR (IO) A․ XI ET CONSTANTIO II CONSS. (417 Mart․ 14).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
