Codex Theodosianus 13.1.6
inscriptio IMPP․ VAL (ENTINI) ANUS ET VALENS AA․ AD FLORENTIUM C (OMITEM) S (ACRARUM) L (ARGITIONUM) .
CT.13.1.6 Aurum mercatoribus adque argentum, quo erogatio publica iuvetur, indiximus; igitur exceptione inmunitatis nullus utetur․ Omnium enim regionum huiusmodi homines, omnium dignitatum hanc virilem iuvandæ rei publicæ partem sine aliqua privilegii venia iussimus sustinere․ Exceptio autem eos tantummodo in hac communi fere sorte defendet, qui proprio rure per se aut homines suos qui evidentissime cognoscuntur negotiantes non tam mercatorum loco haberi debent quam sollertium strenuorumque dominorum.
subscriptio DAT․ VI ID․ SEPT․ DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS․ (364 Sept․ 8).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
