Codex Theodosianus 13.1.10
inscriptio IMPPP․ VAL (ENTINI) ANUS, VALENS ET GR (ATI) ANUS AAA․ AD ITALICUM VIC (ARIUM) ITALIÆ.
CT.13.1.10 Colonos rei privatæ vel ceteros rusticanos pro speciebus, quæ in eorum agris gigni solent, inquietari non oportet․ Eos etiam, qui manu victum rimantur aut tolerant, figulos videlicet aut fabros, alienos esse a præstationis eius molestia decernimus, ut hi tantum, qui pro mercimonio et substantia mercis ex rusticana plebe inter negotiatores sunt, sortem negotiationis agnoscant, quos in exercendis agris ingenitum iam pridem studium non retinet, sed mercandis distrahendisque rebus institutum vitæ et voluntatis inplicuit.
subscriptio DAT․ NON․ FEB․ MED (IOLANO) GRATIANO III ET EQUITIO V․ C․ CONSS․ (374 Febr․ 5).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
