Codex Theodosianus 12.6.7
inscriptio Impp․ Val (entini) anus et Valens aa․ ad Mamertinum p (ræfectum) p (rætori) o.
CT.12.6.7 Ad susceptionem specierum veniant, qui ante omnia sciant se decuriones non esse․ Ex corpore igitur diversorum officiorum quisquis idoneus repperitur tam moribus quam facultatibus, veluti matriculæ per singulas provincias nomen suum adscribat, ut hac ordinatione dispositi annuas susceptiones peragant, ita ut nihil præterea muneris pertimescant, atque expleta susceptione erogationibusque perfectis transacto illo officio cum aput iudicem fidele obsequium conprobarint, iudicii nostri digna præmia consequantur․ Adiungi autem ad hoc corpus debent etiam illi, qui ex officiis singulis sint, hoc est ex tabulariis et numerariis similibusve officiis eorum officiorum, de quorum ordine hoc corpus constitui volumus․ Quicumque vero ex his ad honores potiores per suffragium pervenerint, susceptionis munus perfungantur ita, ut salva sit dignitas quam habent, nec ex hac ordinatione curiale consortium pertimescant․
subscriptio Dat․ prid․ non․ aug․ Sirmio Val (entini) ano et Valente aa․ conss․ (365 Aug․ 4)․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
