Codex Theodosianus 12.6.27
inscriptio Impp․ Arcad (ius) et Honor (ius) aa․ Pompeiano suo salutem․
CT.12.6.27pr. Ne fraude susceptorum, dum subducunt eos, qui apochas scribserunt, denuo soluta poscantur, manifeste sancimus, ut periculo totius corporis intra ipsam indictionem mutare eos non liceat, a quibus emissæ sunt securitates, nisi falsitatis arguantur, et plurima inprobare non audeant․
CT.12.6.27.1 Item a tabulariis quadrimenstruos breves publicari iubemus, ut, si isdem relatæ securitates fideliter continent debitum, duplex non teneat exactio․
CT.12.6.27.2 Si autem aliquid a susceptore vel tabulario fraudis admissum esse possessor deprehendat, nemo eorum semel in interversione convictus id rursus officium gerat, in quo ante decoxit, etsi rescribtum nostrum elicitum clandestina supplicatione detulerit․
subscriptio Dat․ prid․ kal․ ian․ Med (iolano) Stilichone et Aureliano conss․ (400 Dec․ 31).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
