Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 12.6.12

De susceptoribus, præpositis et arcariis.

inscriptio Impp․ Val (entini) anus et Valens aa․ ad Rufinum p (ræfectum) p (rætori) o.

CT.12.6.12 Nulla debet esse causatio, quin solidi ex quocumque titulo congregati, sicut iam pridem præcepimus, in massam obryzæ soliditatemque redintegrentur․ Et ita fiat omnis inlatio, ut largitionalium et prosecutorum allectorumque fraudibus aditus obstruatur․ Facile etenim eos provinciæ rector a dispendio vindicabit, qui binis solidis seu ternis necessitatem solutionis implebunt, si, postquam viritim nominatimque susceperint solidos plurimorum ea, quam superius memoravimus, qualitate poscenda, omnium debitum confletur in massam․ Sane si idem suscipientium deprehenditur quod fuerat ante fastidium, cum obryzæ materies adferatur, quæ non potest displicere, sub congrua animadversione plectendus est, qui id calumniatur et reprobat, quod ad conpendium simplicis satisfactionis inventum est․ Prius tamen ad comitatum mansuetudinis nostræ massa obryzæ, quæ fuerit repudiata, mittatur, ut qua sit mente reiecta, videamus․

subscriptio Dat․ iiii id․ nov․ Gr (ati) ano n․ p․ et Dagalaifo conss․ (366 Nov․ 10)․

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑