Codex Theodosianus 12.3.2
inscriptio Impp․ Hon (orius) et Theod (osius) aa․ Asclepiodoto p (ræfecto) p (rætori) o.
CT.12.3.2pr. Quoniam de constitutione inclytæ recordationis avi nostri de alienandis prædiis curialium promulgata dubitatum est, utrum soli principales sine decreti interpositione collegarum possessiones emere vetentur an omnibus conparandorum huiuscemodi fundorum copia sine prædicta observatione negata sit, generali sanctione decernimus, ut, si curialis prædium urbanum aut rusticum vendat cuiuscumque condicionis emptori, apud rectorem provinciæ idoneas causas alienationis alleget, non perfunctorie a iudice, sed verissime requirendas, ut ita demum distrahendæ possessionis facultatem accipiat, si alienationis necessitatem probaverit․ Infirma enim erit venditio, si hæc fuerit forma neglecta, ita ut et pretium emptor amittat et venditori cum fructibus inlæsam possessionem restituat․ Quæ quidem de futuris contractibus observanda sunt․
CT.12.3.2.1 Præteritas vero emptiones in Osdroëna specialiter provincia confectas, licet ex tempore legis sub divo avo nostro promulgatæ sine gestorum testificatione a qualibet persona celebratas infirmari oporteat, tamen ex prima transacta nuper indictione ita volumus infirmari, ut alterius fortunæ vel honoris homines, qui sine decreto prædia curialium in memorata provincia conpararunt, receptis pretiis possessiones quas emerant dominis restituant ita ut, si usuras vel sumptus rei melioratæ poposcerint, a venditore percipiant, fructus invicem reddituri․
subscriptio Dat․ v id․ aug․ Eudoxiop (oli) Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 Aug․ 9).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
